Гуру Песен Популярное
А Б В Г Д Е Ж З И К Л М Н О П Р С Т У Ф Х Ц Ч Ш Э Ю Я
# A B C D E F G H I J K L M N O P Q R S T U V W X Y Z

arvo pärt - te deum | Текст песни

Pesni.guru - сайт для Гуру

Te Deum laudamus:
te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem
omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli;
tibi caeli et universae Potestates;
Tibi Cherubim et Seraphim
incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus
Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra
maiestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum
sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis:
Venerandum tuum verum et unicum Filium;
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.

Tu Rex gloriae, Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem,
non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, aperuisti
credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Iudex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus, tuis famulis subveni:
quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.

Salvum fac populum tuum,
Domine, et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te;
Et laudamus Nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare, Domine, die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua,
Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te.
In te, Domine, speravi:
non confundar in aeternum.


Другие названия этого текста
  • arvo pärt - te deum (0)
  • arvo pärt - te deum (0)
Статистика страницы на pesni.guru ▼
Просмотров сегодня: 1
Видео
  • Arvo Pärt Te Deum (Part 1) - Salt Lake Choral ... Arvo Pärt Te Deum (Part 1) - Salt Lake Choral ...
    The Salt Lake Choral Artists joined by the University of Utah Singers perform Arvo Pärt's "Te ...
  • Te Deum - Arvo Part (part 1) Te Deum - Arvo Part (part 1)
    Te Deum, orchestrated by Arvo Part, conducted by Tõnu Kaljuste and performed by the Tallinn ...
  • Arvo Pärt (Paert/Part) - Te Deum / Berliner Messe ... Arvo Pärt (Paert/Part) - Te Deum / Berliner Messe ...
    Arvo Pärt - Music from the choral instrumentalist Tracks: Berliner Messe, Erster ...
  • Arvo Pärt: Te Deum I Te Deum laudamus Arvo Pärt: Te Deum I Te Deum laudamus
    Arvo Pärt: Te Deum I Te Deum laudamus ... Arvo Pärt touches the heart strings of ...
  • Arvo Pärt - Te Deum Arvo Pärt - Te Deum
    "Pärt: Te Deum" by Tallin Chamber Orchestra (AmazonMP3) ... Arvo Pärt - Cantus in ...
  • Arvo Pärt: Te Deum III Per singulos dies benedicimus ... Arvo Pärt: Te Deum III Per singulos dies benedicimus ...
    Arvo Pärt: Te Deum III Per singulos dies benedicimus te ... Arvo Pärt & Myung- Whun ...